HALSBERGA

HALSBERGA
HALSBERGA
in Testam Everhardi Ducis Foroiul. apud Miraeum Cod. Donat. piar. c. 21. Et helmum cum halsberga: Habergeon in Statutis vilhelmi Regis Scotiae c. 23. §. 2. Lorica est maculis contexta, Gallis Cotte de mailles, Germ, Halsbergh, i. e. munimen colli, ex hals, collum; et berghen, tueri, custodire, Kilian. Sic λωρίκια μέχρι ἀςτραγάλων ἀνασυρόμενα διὰ λωρίων καὶ κρικελλίων, suisse docet Leo in Tactic. c. 5. §. 4. At Beslius etymon accersit, ab al, omnis et berghen, cooperire, ut halsberga fuerit armatura integra. Vide C. du Fresne in Gloss. et Ottonem IC. Notis ad B. Rhenan. Rer. Germ. l. 2. p. 343. nec non supra in voce Brunia. Similiter et Halsfang, vox Saxon. occurrit in LL. Henrici I. Regis Angl. c. 11. in LL. Canuti §. 57. et 67. et Edmundi §. 1. idemque notat, quod Collistrigium Latinis, vulgo Pilorium. Supplicii nempe machina est, quae rei collum ex pegmate sublati, inter duas tabulas, comprehendit, populisque ad ignominiam exponit. Aliquando vero et ipsa mulcta pecuniaria, in commutationem poenae huiusmodi Regi vel Domino exsolvi solita, sic dicitur,

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • BRUNEA seu BRUNIA — militare ornamentum, lorica, occurrit saepe in LL. Salicis, Ripuar. aliis: unde Gallorum Bronze, pro aere, ex quo bruneae et statuae conficiuntur, a cuius colore subfusoo Bronzer dicunt, Itali Abbronzare, h. e. fuscô colore illinere, depingere.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • haubergeon — (hô bèr jon) s. m. Petit haubert. PROVERBE Maille à maille se fait le haubergeon, c est à dire en travaillant constamment, mais peu à peu, on mène à bout un travail. HISTORIQUE    XIVe s. •   Armez de cotes à leurs tailles Et de bons auberjons à… …   Dictionnaire de la Langue Française d'Émile Littré

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”